- THEOPHILUS
- I.THEOPHILUSArchon Athenis, Olymp. 108. An. 1.II.THEOPHILUSCaesareae Palaestinae praesul, Severô imperante, librum in Marcionem edidit, tum alia quae ab Hieronymo commemorantur. Item Comicus antiquae comoediae; cuius fabulas enumerat Suidas. Alius Martyr, An. Dom. 251.III.THEOPHILUSEpiscopus Alexandrinus, post Timotheum, A. C. 385. eruditione clarus. Prudentiâ suâ Flavianum Episcopum Antiochiae, cum Innocentio I. reconciliavit: Templô Serapidis destructô, (in quo variae repertae fraudes, inprimis idoli cuiusdam, quod ingressus olim sacrificulus, sub praetextu Dei, Matronarum Virginumque pudori illudere solitus erat) aliud in honorem Iohannis Baptistae exstruxit, dissidium Ecclesiarum Aegypti et Orientis, ob Ori genem, componendis intentus, Hieronymum quoque cum Rufi no in gratiam reduxit; Origenistas A. C. 399. totâ Aegyptô pepulit, propterea cum Iohanne Chrysostomo gravissime collisus. Obiit A. C. 412. sedis 27. Ei successit Cyrillus nepos. Scripsit contra Origenistas, Ambropomorphitas, et de Fide. Cyclum quoque Paschalem annorum 100. adhuc Presbyter, composuit, orsus a 1. Consulatu Theodosii I. ad Graecorum Latinorumque controversiam de Paschate dirimendam. De eadem re quoque tres epistolas scripsit ab Hieronymo Latine versas. Fridericus Morellus, eius Dissertatiunculam, cuius rei homo similis fit, Graece Latineque edidit, Parisiis, A. C. 1608. Hieronym. in Ep. et Apol. 2. adv. Ruffinum. Synes. Ep. 9. Leo, Ep. 52. et 64. Gennad. in Catal. c. 33. Ioh. Damascen. l. 3. de Imag. Socr. Sozom. et Theod. in Hist. Eccl. Baron. in Annal. Bellarmin. Possevin. etc.IV.THEOPHILUSEpiscopus Antiochiae, saeculô 2. sub Antonino Vero. Eius supersunt Commentarii in Euangelia, et libri 3. contra calumniatores Ecclesiae Christianae. Euseb. l. 4. Hist. c. 19. et 23. et in Chron. A. C. 168. meminit quoque libri, contra Hermogenis haeresin, aliorumque in quibus Christianae Religionis rudimenta docuit. Idem contra Marcionem scripsit. Vide quoque Hieronym. c. 25. Catal. Ant. Eccl. Voss. l. 2. de Hist. Graec. c. 14. extr. Honor. Augustodunens. l. 1. c. 26. etc.V.THEOPHILUSHistoricus, literis mandavit Italica et Peloponnesiaca, Plutarch. in Paral. Min. Theophili (eiusdem an alterius, non sat scio) librum 1. περιηγησεως ad vocat Steph. in Παλικὴ. Theophilum quoque inter eos historicos, qui et Iudaeorum meminerint, reponit Flavius Iosephus, l. 1. contra Apion.VI.THEOPHILUSImperator Orientis, Princeps iustus. Successit A. C. 829. patri Machaeli Balbo, a quo iam ante in consortium fuerat ascitus. Leonis Armenii parricidas suppliciô, Petronam affinem, ob iniuriam viduae, verberibus affecit, Theodorae uxoris avaritiam puniit, novercam Euphrosynen, in Monasterium, unde illam Pater rapuerat, remisit, Sozopetrâ, Syriae urbe Amitae patriâ captâ, XXV M. captivorum abduxit. Imagines ne quidem pingi voluit; quô tempore Synodus Parisiensis, illarum adorationem damnavit; et Claudius Taurinensis Episcopus cunctas Basilicas suae dioeceseos picturis atque imaginibus nudavit. Amorium patriam amisit, unde propinquos a Saracenis abductos cum redimere non posset, maerore animi exstinctus est. A. C. 842. Imperii 12. Successit filius Michael, sub tutelâ matris. Curopalates, Cedrenus et Zonaras in Annal. Episcopi, et Viri Celebres.VII.THEOPHILUSPresbyter, Commentatus est in tractatum Leonis Sapientis Imperatoris, Possevin. in Appar. Item Medicus Graecus. Scripsit de Corporis humani fabrica libb. 5. quos Iul. Paulus Crassus Patavinus Latine vertit. Item, Epidaurius Medicus. Item Poeta Comicus. Athen. l. 10. Suid. etc.VIII.THEOPHILUSquidam e clientibus Cnei Pisonis; quem quia Athenienses precibus patroni non concesserunt, sed Areô iudiciô falsi damnârunt; magnas inde in Pisonis offensas se coniecerunt. Tacit. l. 2. Annal. c. 55.IX.THEOPHILUSvir ad quem scribit D. Lucas Euangelium et Acta Apostolica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.